Orlando di Lasso: Prophetiae Sibyllarum

Orlando di Lasso: Prophetiae Sibyllarum

Capolavoro del repertorio rinascimentale “a cappella”, Prophetiae Sibyllarum è una raccolta di dodici mottetti a quattro voci (SATB) pubblicata postuma nel 1600.
Poco si conosce di questa collezione, neanche l’esatta data di composizione che tuttavia viene collocata tra il 1558 e il 1560 con riferimento all’unica versione sopravvissuta: un insieme di quattro manoscritti – uno per ogni singola voce, com’era in uso durante il Rinascimento – posseduti dal duca Alberto V di Baviera, ciascuno dei quali contiene un ritratto del compositore con la didascalia “Orlando di Lasso a 28 anni di età”.
Per la scrittura raffinata e l’intensa espressività, Prophetiae Sibyllarum può essere considerata l’apice della cosiddetta musica reservata, prassi vocale esecutiva in voga soprattutto in Italia e nella Germania meridionale nella seconda metà del XVI secolo; questo termine viene usato per la prima volta da Adrianus Petit Coclico nel suo trattato di teoria musicale “Compendium musices” pubblicato nel 1552.
I dodici mottetti sono introdotti da un Prologo, Carmina cromatico, con il quale si annuncia che: “Le polifonie cromatiche che ascolti sono quelle dei misteri della nostra Salvezza, predette molto tempo fa da tutte le Sibille in trance profetica“.
L’intenso cromatismo cui ricorre Orlando di Lasso ha lo scopo di evidenziare l’effetto antico, segreto, insolito e misterioso dei testi poetici, tratti da opere letterarie dell’antichità con riferimento alla nascita, la vita, e la morte di Gesù. Ogni mottetto è intitolato ad una specifica profetessa.


Prologo – Carmina cromatico
Carmina chromatico, quae audis modulata tenore,
haec sunt illa, quibus nostra olim arcana salutis
bis senae in trepido, cecinerunt ore sibylle.

I. Sibylla Persica
Virgine matre satus pando residebit aselo,
jucundus princeps, unus qui ferre salutem
rite queat lapsis tamen illis forte diebus.
Multi multa ferent imensi fata laboris.
Solo sed satis est oracula prodere verbo:
ille deus casta nascetur virgine magnus.

II. Sybilla Lybica
Ecce dies venient, quo aeterno tempore princeps
iradians sata laeta viris sua crimina tollet,
lumine clarescet. cuius synagoga recenti
sordida, qui solus reserabit labra reorum.
aequus erit cunctis, gremio rex membra reclinet
reginae mundi, sanctus per secula vivus.

III. Sybilla Delphica
Non tarde veniet, tacita sed mente tenendum
hoc opus, hoc memoria semper, qui corde reponet,
huius pertendant cor gaudia magna prophetae
eximia, qui virginea conceptus ab alvo
prodibit, sine contactu maris omnia vincit
hoc naturae opera, at fecit, qui cuncta gubernat.

IV. Sibylla Cimmeria
In teneris annis facie insignis honore
militiae aeternae regem sacra virgo cibavit
lacte suo, per quem gaudebunt pectore summo
omnia, et eoo lucebit sydus ab ore
mirificum. sua dona magi cum laude ferentes
objicient puero myrham, aurum, thura sabaea.

V. Sibylla Samia
Ecce dies, nigras quae tollet laeta tenebras,
mox veniet solvens nodosa volumina vatum
gentis Judaeae. Referent, ut carmina plebis
hunc poterunt, clarum virorum tangere regem,
humano quem virgo sinu inviolata fovebit.
Annuit hoc coelum, rutilantia sidera monstrant.

VI. Sibylla Cumana
Iam mea certa manent et vera novissima verba,
ultima venturi quod erant oracula regis,
qui toti veniens mundo cum pace placebit,
ut voluit nostra vestitus carne decenter,
in cunctis humilis. Castam pro matre puellam
deliget. Haec alias forma praecesserit omnes.

VII. Sibylla Hellespontica
Dum meditor quondam, vidi decorare puellam
eximio castam, quod se servaret honore
munera digna suo et divino numine visa,
quae sobolem multo pareret splendore micantem
progenies summi speciosa et vera tonantis
pacifica mundum, qui sub ditione gubernet.

VIII. Sibylla Phrygia
Ipsa Deum vidi summum punire volentem
mundi homines stupidos et pectora caeca rebellis,
et quia sic nostram complerent crimina pellem.
Virginis in corpus voluit demittere coelo
ipse Deus prolem, quam nunciat angelus alma
matri quo miseros contracto sorte lavaret.

IX. Sibylla Europaea
Virginis aeternum veniet de corpore verbum
purum, qui valles et montes transiet altos,
ille volens etiam stellato missus olympo,
edetur mundo pauper, qui cuncta silenti
rex erit imperio. Sic credo et mente fatebor:
humano simul et divino semine natus.

X. Sibylla Tiburtina
Verax ipse Deus dedit haec mihi munia fandi
carmine, quod sanctam potui monstrare puellam.
Concipiet, quae nazareis in finibus illum,
quem sub carne Deum bethlemitica rura videbunt.
o nimium felix, coelo dignissima mater,
quae tantam sacro lactabit ab ubere prolem.

XI. Sibylla Erythraea
Cerno Dei natum, qui se dimisit ab alto.
Ultima felices referent cum tempora soles.
Hebraea, quem virgo feret de stirpe decora,
in terris multum teneris passurus ab annis,
magnus erit tamen hic divino carmine vates,
virgine matre satus, prudenti pectore verax.

XII. Sibylla Agrippa
Summus erit sub carne satus, charissimus atque
virginis et vere complevit viscera sanctum
verbum consilio sine noxa spiritus almi,
despectus multis tamen ille salutis amore
arguet et nostra commissa piacula culpa,
cuius honos constans et gloria certa manebit.


 
Ensemble De Labyrintho

Carmina cromatico – 0:00
01. Sibylla Persica – 1:15
02. Sibylla Libica – 3:20
03. Sibylla Delphica – 5:27
04. Sibylla Cimmeria – 7:25
05. Sibylla Samia – 9:37
06. Sibylla Cumana – 11:14
07. Sibylla Hellespontica – 13:10
08. Sibylla Phrygia – 14:46
09. Sibylla Europaea – 16:18
10. Sibylla Tiburtina – 18:10
11. Sibylla Erythraea – 19:55
12. Sibylla Agrippa – 21:41
 

Annunci

2 pensieri riguardo “Orlando di Lasso: Prophetiae Sibyllarum

  1. Ascoltare Orlando di Lasso mi riporta indietro di 6 (!) decenni. Ci sono emozioni, ricordi, studi e….altro che ancor oggi rivivo con gioia. Con Palestrina, mi ha seguito per tanto tempo.
    Auguro a tutti di provare le grandi emozioni che sa suscitare.

  2. Ti ringrazio per questo tuo intervento così personale e per l’attenzione con la quale segui diesis&bemolle.

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...